monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XIV <<<     >>> XVI

Caput XV

1 Quod vero commemorata morte Tharae, patris Abraham, deinde legitur: "Et dixit Dominus ad Abram: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui et cetera," non, quia hoc sequitur in sermone libri, hoc etiam in rerum gestarum tempore sequi existimandum est.
2 Erit quippe, si ita est, insolubilis quaestio. Post haec enim verba Dei, quae ad Abraham facta sunt, scriptura sic loquitur: "Et exiit Abram, quem ad modum locutus est ei Dominus, et abiit cum eo Loth. Abram autem erat quinque et septuaginta annorum, cum exiit ex Charra."
Quo modo potest hoc esse verum, si post mortem patris sui exiit de Charra?
3 Cum enim esset Thara septuaginta annorum, sicut supra intimatum est, genuit Abraham; cui numero additis septuaginta quinque annis, quos agebat Abraham, quando egressus est de Charra, fiunt anni centum quadraginta quinque. Tot igitur annorum erat Thara, quando exiit Abraham de illa Mesopotamiae civitate; agebat enim annum aetatis suae septuagensimum quintum, ac per hoc pater eius, qui eum septuagensimo anno suo genuerat, agebat, ut dictum est, centensimum quadragensimum et quintum.
4 Non ergo inde post mortem patris, id est post ducentos quinque annos, quibus pater eius vixit, egressus est; sed annus de illo loco profectionis eius, quoniam ipsius septuagensimus quintus erat, procul dubio patris eius, qui eum septuagensimo suo anno genuerat, centensimus quadragensimus quintus fuisse colligitur.
5 Ac per hoc intellegendum est more suo scripturam redisse ad tempus, quod iam narratio illa transierat; sicut superius, cum filios filiorum Noe commemorasset, dixit illos fuisse in linguis et gentibus suis, et tamen postea, quasi hoc etiam in ordine temporum sequeretur: "Et erat", inquit, "omnis terra labium unum et vox una omnibus."
Quo modo ergo secundum suas gentes et secundum suas linguas erant, si una erat omnibus, nisi quia ad illud quod iam transierat recapitulando est reversa narratio?
6 Sic ergo et hic cum dictum esset: "Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anni, et mortuus est Thara in Charra," deinde scriptura redeundo ad id, quod ideo praetermiserat, ut prius de Thara id quod incohatum fuerat compleretur: "Et dixit", inquit, "Dominus ad Abram: Exi de terra tua et cetera."
Post quae Dei verba subiungitur: "Et exiit Abram, quem ad modum locutus est illi Dominus, et abiit cum eo Loth. Abram autem erat quinque et septuaginta annorum, cum exiit ex Charra."
Tunc itaque factum est, quando pater eius centensimum quadragensimum et quintum annum agebat aetatis; tunc enim fuit huius septuagensimus quintus.
7 Soluta est autem ista quaestio et aliter, ut septuaginta quinque anni Abrahae, quando egressus est de Charra, ex illo computarentur, ex quo de igne Chaldaeorum liberatus, non ex quo natus est, tamquam tunc potius natus habendus sit.
Sed beatus Stephanus in actibus apostolorum cum ista narraret: "Deus", inquit, "gloriae apparuit Abrahae patri nostro, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra, et ait ad illum: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui, et veni in terram, quam tibi demonstrabo."
Secundum haec verba Stephani non post mortem patris eius locutus est Deus Abrahae, qui utique in Charra mortuus est, ubi cum illo et ipse filius habitavit, sed priusquam habitaret in eadem civitate, iam tamen cum esset in Mesopotamia.
8 Iam ergo exierat a Chaldaeis. Quod itaque adiungit Stephanus: Tunc Abraham egressus est de terra Chaldaeorum et habitavit in Charra, non quid sit factum, postea quam locutus est illi Deus (neque enim post illa Dei verba egressus est de terra Chaldaeorum, cum dicat ei locutum Deum cum esset in Mesopotamia), sed ad totum illud tempus pertinet quod ait: "Tunc, id est ex quo, egressus est a Chaldaeis et habitavit in Charra." Item quod sequitur: "Et inde postquam mortuus est pater eius, conlocavit illum in terra hac, in qua vos nunc habitatis et patres vestri," non ait: "Postquam mortuus est pater eius, exiit de Charra"; sed: "Inde hic eum conlocavit, postquam mortuus est pater eius." Intellegendum est igitur locutum Deum fuisse ad Abraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra; sed eum in Charram pervenisse cum patre, retento apud se praecepto Dei, et inde exisse septuagensimo et quinto suo, patris autem sui centensimo quadragensimo et quinto anno.
9 Conlocationem vero eius in terra Chanaan, non profectionem de Charra post mortem patris eius factam esse dicit, quia iam mortuus erat pater eius, quando emit terram, cuius ibi iam suae rei coepit esse possessor. Quod autem iam in Mesopotamia constituto, hoc est iam egresso de terra Chaldaeorum, dicit Deus: "Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui," non ut corpus inde eiceret, quod iam fecerat, sed ut animum avelleret, dicitur.
10 Non enim exierat inde animo, si spe redeundi et desiderio tenebatur, quae spes et desiderium Deo iubente ac iuvante et illo oboediente fuerat amputandum. Non sane incredibiliter existimatur, cum postea secutus esset Nachor patrum suum, tunc Abraham praeceptum Domini implesse, ut cum Sarra coniuge sua et Loth filio fratris sui exiret de Charra.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XIV <<<     >>> XVI
monumenta.ch > Augustinus > 15